charte 1180 ligne1 Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod donnus Amedeus, filius donni Amaldrici de Locum ligne2 quamdam querimoniam erga domum Alpensem habebat pro quibusdam donis atque elemosinis quas ligne3 olim antecessores sui domui Alpensi fecerant, que tandem, Domino annuente, taliter sedata est. ligne4 Quod isdem Amedeus predicta dona et elemosinas, laudante Wilielmo comite et filio ejus Umberto ligne5 domui Alpensi in pace perpetuum possidendas dimisit, concessit, confirmavit, insuper duos homines, ligne6 videlicet Johannem de Nanso et Falconem de Pistilingio et uxorem ejus cum omni posteritate et possessione atque ligne7 substantia eorum sive habens heredem sive non habens Deo et beate MariÄ™ et Alpensis ecclesie, pro anima ligne8 sua et omnium parentum suorum, libere et absque ulla retentione in elemosinam dedit, ita tamen ut ligne9 predictos homines quamdiu vixerit a fratribus Alpensibus in feodo habeat, et ipsi pro vestitura annuatim ligne10 XII nummos ecclesie cui donati sunt reddant. Post obitum vero ejus ipsos et sua omnia cum pace et ligne11 quiete prefata domus possideat. Addidit etiam et hoc quod, si ipse sine legitimo herede ex hac vi- ligne12 12ta migraverit, quicquid in parrochia Sancti Cirici jure hereditario possidebat, sive in hominibus, sive in ligne13 decimis seu in terris cultis vel incultis, cum omnibus usitamentis suis, totum Deo et beate MariÄ™ et omnibus ligne14 ibidem Deo servientibus ac servituris in elemosinam dedit, nullo contradicente, et pro hoc de bonis ligne15 ecclesie septuaginta et V solidos accepit, et Hugo minister ejus VI solidos habuit. Si quis autem ligne16 horum donorum calumpniator vel contradictor extiterit et per violentiam illis aliquid de his abstulerit, ligne17 se pro posse defendere et dampnum restituere fideliter promisit. Hanc supra dictam elemosinam tam ligne18 sollenpniter et tam legitime factam secundum sanum intellectum eorum qui presentes adderant manu ad ligne19 manum cum osculo pacis, in manum Wilielmi prioris laudavit, confirmavit, et cartam fieri precepit et ligne20 sigillo donni Arducii episcopi atque comitis ut muniretur rogavit. Hujus rei testes sunt Wilielmus comes ligne21 testis advocatus et defensor, Umbertus testis advocatus et defensor, donnus Poncius de Bodio, donnus Petrus ligne22 Francum, donnus Umbertus de Baleisone, donnus Turumbertus sennescaldus, Willelmus de Curnilo, donnus Albertus ligne23 sacerdos de Ripa, donnus Robertus sacerdos de Laie, Hugo de Vileta. Hoc placitum factum est in clau- ligne24 stro Sancti Petri. Anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo.